32. ad Aug. Niphum
Rege nihil melius, nil peius, Niphe, tyranno
Scribis; et hoc populis consuluisse fuit.
Magna quidem uirtus, sed maior principis huius,
Qui tam praeclarum condere iussit opus.
5
Tu, Princeps, tu, magne, tuum complectere Niphum.
Heroes titulis sic nituere suis.
Notus ita extremis iuvenis Paelleus in oris:
Et qui phryxaeae uellera uexit ouis.
Et nisi moeonius cecinisset pergama uates,
10
Aeacides nullo nunc in honore foret.
Inde, licet domitum teneas mitissimus orbem,
Si tamen haec desint munera, saeuus eris.