Venantius Fortunatus carminum libri 6, 6

Testo base di riferimento: M. Reydellet, 2003

Cura dell'edizione digitale: S. S. Pagliaro, 2026


6.

De orto Vltrogothonis

Hic uer purpureum uiridantia gramina gignit

      Et paradisiacas spargit odore rosas.

Hic tener aestiuas defendit pampinus umbras

      Praebet et uuiferis frondea tecta comis

5

Pinxeruntque locum uariato germine flores

      Pomaque uestiuit candor et inde rubor.

Mitior hic aestas, ubi molli blanda susurro

      Aura leuis semper pendula mala quatit.

Haec magno inseruit rex Childebertus amore:

10

      Carius ista placent quae manus illa dedit.

De cultore trahit mellitum planta saporem

      Forsan et hic tacitos miscuit ille fauos.

Regis honore nouis duplicata est gratia pomis,

      Nare suauis odor, dulcis in ore sapor.

15

Qualiter ille hominum potuit prodesse saluti

      Cuius et in pomis tactus odore placet?

Felix perpetua generetur ab arbore fructus

      Vt de rege pio sit memor omnis homo.

Hinc iter eius erat, cum limina sancta petebat

20

      Quae modo pro meritis incolit ille magis.

Antea nam uicibus loca sacra terebat amatus,

      Nunc tamen assidue templa beata tenet.

Possideas felix haec, Vltrogotho, per aeuum

      Cum geminis natis tertia, mater ouans.