INCIPIT PROLOGVS BVCOLICORVM MARTII VALERII
Parua quidem arbitrio committo carmina magno:
Spes uenit ista mihi de pietate patrum.
Audet ut humanas infringere pica loquelas,
Agrestes temptat sic mea musa sonos.
5
Vos, precor, exiguis ueniam concedite rebus:
Nam quae magna placent, parua fuere prius.
Tityrus a molli surrexit in ardua cliuo,
Cuius grandisonas uicit auena tubas.
Nos tenui labor est stipulas implere susurro
10
Et nimis est humili colle tenere gradum.
Ditior ingenii maiores uena iuuabat
Et tamen his legitur surripuisse sopor.
Fortunatorum diffamauere trophaea
Indelimatis plurima carminibus.
15
Commemorauerunt praetermittenda frequenter,
Praetermiserunt commemorabilia.
Decantauerunt inconsummabiliora
Formidandorum proelia caelicolum.
Excusabuntur natura pauperiores:
20
Dormitauerunt irreprehensibiles.
Ergo, parue liber, patres imposce benignos,
Affectumque probent iudiciumque tegant.